Skip to content
Church.wiki
Song of Songs

Song of Songs 6

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligatSelect Song of Songs 6:1

2ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter liliaSelect Song of Songs 6:2

3pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinataSelect Song of Songs 6:3

4averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de GalaadSelect Song of Songs 6:4

5dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eisSelect Song of Songs 6:5

6sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuisSelect Song of Songs 6:6

7sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerusSelect Song of Songs 6:7

8una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eamSelect Song of Songs 6:8

9quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinataSelect Song of Songs 6:9

10descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punicaSelect Song of Songs 6:10

11nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas AminadabSelect Song of Songs 6:11

12revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur teSelect Song of Songs 6:12

Next: Song of Songs 7Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Song of Songs

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.