Skip to content
Church.wiki
Zechariah

Zechariah 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruataeSelect Zechariah 13:1

2et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terraSelect Zechariah 13:2

3et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaveritSelect Zechariah 13:3

4et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentianturSelect Zechariah 13:4

5sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia meaSelect Zechariah 13:5

6et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant meSelect Zechariah 13:6

7framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulosSelect Zechariah 13:7

8et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in eaSelect Zechariah 13:8

9et ducam tertiam partem per ignem et uram eos sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meusSelect Zechariah 13:9

Next: Zechariah 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Zechariah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.