Zechariah 7
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleuSelect Zechariah 7:1
2et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem DominiSelect Zechariah 7:2
3ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annisSelect Zechariah 7:3
4et factum est verbum Domini exercituum ad me dicensSelect Zechariah 7:4
5loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihiSelect Zechariah 7:5
6et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistisSelect Zechariah 7:6
7numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitareturSelect Zechariah 7:7
8et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicensSelect Zechariah 7:8
9haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suoSelect Zechariah 7:9
10et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suoSelect Zechariah 7:10
11et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirentSelect Zechariah 7:11
12et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituumSelect Zechariah 7:12
13et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituumSelect Zechariah 7:13
14et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertumSelect Zechariah 7:14
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society