Psalms 10
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
1 (not in this translation)
2 In Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus ÷autem: quid fecit
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius ÷in pauperem: respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus ÷et: iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
About this translation
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · Latin
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Used under license from the Korean Bible Society · Translation source
© 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart