Psalms 118
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
1Beati inmaculati in via qui ambulant in lege DominiSelect Psalms 118:1
alleluia / aleph
2beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eumSelect Psalms 118:2
3non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaveruntSelect Psalms 118:3
4tu mandasti mandata tua custodire nimisSelect Psalms 118:4
5utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuasSelect Psalms 118:5
6tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuisSelect Psalms 118:6
7confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuaeSelect Psalms 118:7
8iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaqueSelect Psalms 118:8
beth
9In quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuosSelect Psalms 118:9
10in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuisSelect Psalms 118:10
11in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibiSelect Psalms 118:11
12benedictus es Domine doce me iustificationes tuasSelect Psalms 118:12
13in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tuiSelect Psalms 118:13
14in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiisSelect Psalms 118:14
15in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuasSelect Psalms 118:15
16in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuosSelect Psalms 118:16
gimel
17Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuosSelect Psalms 118:17
18revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tuaSelect Psalms 118:18
19incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tuaSelect Psalms 118:19
20concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni temporeSelect Psalms 118:20
21increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuisSelect Psalms 118:21
22aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisiviSelect Psalms 118:22
23etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuisSelect Psalms 118:23
24nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuaeSelect Psalms 118:24
deleth
25Adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuumSelect Psalms 118:25
26vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuasSelect Psalms 118:26
27viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuisSelect Psalms 118:27
28dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuisSelect Psalms 118:28
29viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere meiSelect Psalms 118:29
30viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitusSelect Psalms 118:30
31adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundereSelect Psalms 118:31
32viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meumSelect Psalms 118:32
he
33Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semperSelect Psalms 118:33
34da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meoSelect Psalms 118:34
35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam voluiSelect Psalms 118:35
36inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiamSelect Psalms 118:36
37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica meSelect Psalms 118:37
38statue servo tuo eloquium tuum in timore tuoSelect Psalms 118:38
39amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucundaSelect Psalms 118:39
40ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica meSelect Psalms 118:40
vav
41Et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuumSelect Psalms 118:41
42et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuisSelect Psalms 118:42
43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperaviSelect Psalms 118:43
44et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculiSelect Psalms 118:44
45et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisiviSelect Psalms 118:45
46et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebarSelect Psalms 118:46
47et meditabar in mandatis tuis quae dilexiSelect Psalms 118:47
48et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuisSelect Psalms 118:48
zai
49Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedistiSelect Psalms 118:49
50haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit meSelect Psalms 118:50
51superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinaviSelect Psalms 118:51
52memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sumSelect Psalms 118:52
53defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuamSelect Psalms 118:53
54cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meaeSelect Psalms 118:54
55memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuamSelect Psalms 118:55
56haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisiviSelect Psalms 118:56
heth
57Portio mea Dominus dixi custodire legem tuamSelect Psalms 118:57
58deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuumSelect Psalms 118:58
59cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tuaSelect Psalms 118:59
60paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tuaSelect Psalms 118:60
61funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitusSelect Psalms 118:61
62media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuaeSelect Psalms 118:62
63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tuaSelect Psalms 118:63
64misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce meSelect Psalms 118:64
teth
65Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuumSelect Psalms 118:65
66bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidiSelect Psalms 118:66
67priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodiviSelect Psalms 118:67
68bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuasSelect Psalms 118:68
69multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tuaSelect Psalms 118:69
70coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sumSelect Psalms 118:70
71bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuasSelect Psalms 118:71
72bonum mihi lex oris tui super milia auri et argentiSelect Psalms 118:72
ioth
73Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tuaSelect Psalms 118:73
74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperaviSelect Psalms 118:74
75cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti meSelect Psalms 118:75
76fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuoSelect Psalms 118:76
77veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea estSelect Psalms 118:77
78confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuisSelect Psalms 118:78
79convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tuaSelect Psalms 118:79
80fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundarSelect Psalms 118:80
caf
81Defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperaviSelect Psalms 118:81
82defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis meSelect Psalms 118:82
83quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitusSelect Psalms 118:83
84quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudiciumSelect Psalms 118:84
85narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tuaSelect Psalms 118:85
86omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva meSelect Psalms 118:86
87paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tuaSelect Psalms 118:87
88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tuiSelect Psalms 118:88
lamed
89In aeternum Domine verbum tuum permanet in caeloSelect Psalms 118:89
90in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanetSelect Psalms 118:90
91ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibiSelect Psalms 118:91
92nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate meaSelect Psalms 118:92
93in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti meSelect Psalms 118:93
94tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisiviSelect Psalms 118:94
95me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexiSelect Psalms 118:95
96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimisSelect Psalms 118:96
mem
97Quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea estSelect Psalms 118:97
98super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi estSelect Psalms 118:98
99super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea estSelect Psalms 118:99
100super senes intellexi quia mandata tua quaesiviSelect Psalms 118:100
101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tuaSelect Psalms 118:101
102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihiSelect Psalms 118:102
103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meoSelect Psalms 118:103
104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatisSelect Psalms 118:104
nun
105Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meisSelect Psalms 118:105
106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuaeSelect Psalms 118:106
107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuumSelect Psalms 118:107
108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce meSelect Psalms 118:108
109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitusSelect Psalms 118:109
110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erraviSelect Psalms 118:110
111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei suntSelect Psalms 118:111
112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionemSelect Psalms 118:112
samech
113Iniquos odio habui et legem tuam dilexiSelect Psalms 118:113
114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperaviSelect Psalms 118:114
115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei meiSelect Psalms 118:115
116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione meaSelect Psalms 118:116
117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semperSelect Psalms 118:117
118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorumSelect Psalms 118:118
119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tuaSelect Psalms 118:119
120confige timore tuo carnes meas a iudiciis ÷enim: tuis timuiSelect Psalms 118:120
ain
121Feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus meSelect Psalms 118:121
122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbiSelect Psalms 118:122
123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuaeSelect Psalms 118:123
124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce meSelect Psalms 118:124
125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tuaSelect Psalms 118:125
126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuamSelect Psalms 118:126
127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazionSelect Psalms 118:127
128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habuiSelect Psalms 118:128
fe
129Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima meaSelect Psalms 118:129
130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulisSelect Psalms 118:130
131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabamSelect Psalms 118:131
132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuumSelect Psalms 118:132
133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitiaSelect Psalms 118:133
134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tuaSelect Psalms 118:134
135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuasSelect Psalms 118:135
136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuamSelect Psalms 118:136
sade
137Iustus es Domine et rectum iudicium tuumSelect Psalms 118:137
138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimisSelect Psalms 118:138
139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici meiSelect Psalms 118:139
140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illudSelect Psalms 118:140
141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitusSelect Psalms 118:141
142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritasSelect Psalms 118:142
143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio meaSelect Psalms 118:143
144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivamSelect Psalms 118:144
cof
145Clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiramSelect Psalms 118:145
146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tuaSelect Psalms 118:146
147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperaviSelect Psalms 118:147
148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tuaSelect Psalms 118:148
149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica meSelect Psalms 118:149
150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti suntSelect Psalms 118:150
151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritasSelect Psalms 118:151
152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti eaSelect Psalms 118:152
res
153Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitusSelect Psalms 118:153
154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica meSelect Psalms 118:154
155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisieruntSelect Psalms 118:155
156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica meSelect Psalms 118:156
157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinaviSelect Psalms 118:157
158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodieruntSelect Psalms 118:158
159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica meSelect Psalms 118:159
160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuaeSelect Psalms 118:160
sen
161Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meumSelect Psalms 118:161
162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multaSelect Psalms 118:162
163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexiSelect Psalms 118:163
164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuaeSelect Psalms 118:164
165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalumSelect Psalms 118:165
166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexiSelect Psalms 118:166
167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementerSelect Psalms 118:167
168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuoSelect Psalms 118:168
thav
169Adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectumSelect Psalms 118:169
170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe meSelect Psalms 118:170
171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuasSelect Psalms 118:171
172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitasSelect Psalms 118:172
173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegiSelect Psalms 118:173
174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio meaSelect Psalms 118:174
175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt meSelect Psalms 118:175
176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitusSelect Psalms 118:176
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society