Psalms 134
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
1Laudate nomen Domini laudate servi DominumSelect Psalms 134:1
alleluia
2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostriSelect Psalms 134:2
3laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suaveSelect Psalms 134:3
4quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibiSelect Psalms 134:4
5quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diisSelect Psalms 134:5
6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssisSelect Psalms 134:6
7educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suisSelect Psalms 134:7
8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecusSelect Psalms 134:8
9emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eiusSelect Psalms 134:9
10qui percussit gentes multas et occidit reges fortesSelect Psalms 134:10
11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna ChanaanSelect Psalms 134:11
12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suoSelect Psalms 134:12
13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationemSelect Psalms 134:13
14quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabiturSelect Psalms 134:14
15simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominumSelect Psalms 134:15
16os habent et non loquentur oculos habent et non videbuntSelect Psalms 134:16
17aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorumSelect Psalms 134:17
18similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eisSelect Psalms 134:18
19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite DominoSelect Psalms 134:19
20domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite DominoSelect Psalms 134:20
21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in HierusalemSelect Psalms 134:21
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society