Skip to content
Church.wiki

Psalms Psalm 32 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Poetry & wisdom · Psalms · Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 22 verses · 1 headings

Verse layout
📝 Overview of this psalm Flow, key verses and people

시편 32편은 표제가 "다윗의 마스길"인 11절의 시로, 죄를 숨겼을 때의 고통과 고백한 뒤 받은 용서의 기쁨을 노래한다. 교회 전통에서는 일곱 참회 시편 가운데 하나로 꼽힌다.

Jump to verse

32Psalms · Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
1Exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra Notes
6verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum ÷et reprobat consilia principum:
11consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
12beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
15qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
16non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
17fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
18ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
19ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
21quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
22fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

22 verses in this psalm
32 / 150 psalms

The text is Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this psalm 1

Articles mentioning this psalm

More