Psalms 38
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
1 (not in this translation)
2 Dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
10 obmutui ÷et: non aperui os meum quoniam tu fecisti
11 amove a me plagas tuas
12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane ÷conturbatur: omnis homo diapsalma
13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
About this translation
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · Latin
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Used under license from the Korean Bible Society · Translation source
© 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart