Skip to content
Church.wiki

Psalms 55

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

1 (not in this translation)

2 Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

12 in me sunt Deus vota ※tua: ÷quae: reddam laudationes tibi

13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

About this translation

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · Latin

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Used under license from the Korean Bible Society · Translation source

© 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart