Skip to content
Church.wiki

Psalms 91

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

1 (not in this translation)

2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara

5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae

7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec

8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum ÷saeculi:

9 tu autem Altissimus in aeternum Domine

10 ※quoniam ecce inimici tui Domine: quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

About this translation

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · Latin

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Used under license from the Korean Bible Society · Translation source

© 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart