Psalms 1
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii ÷non sic: sed tamquam pulvis quem proicit ventus ÷a facie terrae:
5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
About this translation
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · Latin
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Used under license from the Korean Bible Society · Translation source
© 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart