Psalms 102
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
1Benedic anima mea Dominoet omnia quae intra me sunt nomini sancto eiusSelect Psalms 102:1
ipsi David
2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eiusSelect Psalms 102:2
3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuasSelect Psalms 102:3
4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibusSelect Psalms 102:4
5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tuaSelect Psalms 102:5
6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibusSelect Psalms 102:6
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suasSelect Psalms 102:7
8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericorsSelect Psalms 102:8
9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabiturSelect Psalms 102:9
10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobisSelect Psalms 102:10
11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes seSelect Psalms 102:11
12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostrasSelect Psalms 102:12
13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus seSelect Psalms 102:13
14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumusSelect Psalms 102:14
15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebitSelect Psalms 102:15
16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suumSelect Psalms 102:16
17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorumSelect Psalms 102:17
18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum eaSelect Psalms 102:18
19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabiturSelect Psalms 102:19
20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eiusSelect Psalms 102:20
21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eiusSelect Psalms 102:21
22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea DominoSelect Psalms 102:22
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society