Psalms 104
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
1Confitemini Domino et invocate nomen eiusadnuntiate inter gentes opera eiusSelect Psalms 104:1
alleluia
2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eiusSelect Psalms 104:2
3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium DominumSelect Psalms 104:3
4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semperSelect Psalms 104:4
5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eiusSelect Psalms 104:5
6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eiusSelect Psalms 104:6
7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eiusSelect Psalms 104:7
8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationesSelect Psalms 104:8
9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad IsaacSelect Psalms 104:9
10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternumSelect Psalms 104:10
11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestraeSelect Psalms 104:11
12cum essent numero breves paucissimos et incolas eiusSelect Psalms 104:12
13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterumSelect Psalms 104:13
14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis regesSelect Psalms 104:14
15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignariSelect Psalms 104:15
16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivitSelect Psalms 104:16
17misit ante eos virum in servum venundatus est IosephSelect Psalms 104:17
18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eiusSelect Psalms 104:18
19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eumSelect Psalms 104:19
20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eumSelect Psalms 104:20
21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suaeSelect Psalms 104:21
22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceretSelect Psalms 104:22
23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra ChamSelect Psalms 104:23
24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eiusSelect Psalms 104:24
25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eiusSelect Psalms 104:25
26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsumSelect Psalms 104:26
27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra ChamSelect Psalms 104:27
28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suosSelect Psalms 104:28
29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorumSelect Psalms 104:29
30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorumSelect Psalms 104:30
31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorumSelect Psalms 104:31
32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorumSelect Psalms 104:32
33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorumSelect Psalms 104:33
34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerusSelect Psalms 104:34
35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorumSelect Psalms 104:35
36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorumSelect Psalms 104:36
37et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmusSelect Psalms 104:37
38laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eosSelect Psalms 104:38
39expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctemSelect Psalms 104:39
40petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eosSelect Psalms 104:40
41disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco fluminaSelect Psalms 104:41
42quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suumSelect Psalms 104:42
43et eduxit populum suum in exultatione ÷et: electos suos in laetitiaSelect Psalms 104:43
44et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederuntSelect Psalms 104:44
45ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirantSelect Psalms 104:45
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society