Psalms 106
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
1Confitemini Domino quoniam bonusquoniam in saeculum misericordia eiusSelect Psalms 106:1
alleluia
2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eosSelect Psalms 106:2
3a solis ortu et occasu et ab aquilone et mariSelect Psalms 106:3
4erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non inveneruntSelect Psalms 106:4
5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecitSelect Psalms 106:5
6et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eosSelect Psalms 106:6
7et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationisSelect Psalms 106:7
8confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominumSelect Psalms 106:8
9quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonisSelect Psalms 106:9
10sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferroSelect Psalms 106:10
11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaveruntSelect Psalms 106:11
12et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaretSelect Psalms 106:12
13et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eosSelect Psalms 106:13
14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupitSelect Psalms 106:14
15confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominumSelect Psalms 106:15
16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregitSelect Psalms 106:16
17suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati suntSelect Psalms 106:17
18omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortisSelect Psalms 106:18
19et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eosSelect Psalms 106:19
20misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorumSelect Psalms 106:20
21confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominumSelect Psalms 106:21
22et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultationeSelect Psalms 106:22
23qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multisSelect Psalms 106:23
24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundoSelect Psalms 106:24
25dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eiusSelect Psalms 106:25
26ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebatSelect Psalms 106:26
27turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata estSelect Psalms 106:27
28et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eosSelect Psalms 106:28
29et statuit procellam ÷eius: in auram et siluerunt fluctus eiusSelect Psalms 106:29
30et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorumSelect Psalms 106:30
31confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominumSelect Psalms 106:31
32exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eumSelect Psalms 106:32
33posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitimSelect Psalms 106:33
34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in eaSelect Psalms 106:34
35posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarumSelect Psalms 106:35
36et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationisSelect Psalms 106:36
37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatisSelect Psalms 106:37
38et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravitSelect Psalms 106:38
39et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et doloreSelect Psalms 106:39
40effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in viaSelect Psalms 106:40
41et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familiasSelect Psalms 106:41
42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suumSelect Psalms 106:42
43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias DominiSelect Psalms 106:43
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society