Skip to content
Church.wiki
Psalms

Psalms 108

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Translation: VULA
Start reading

in finem David psalmus

2Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum estSelect Psalms 108:2

3locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratisSelect Psalms 108:3

4pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabamSelect Psalms 108:4

5et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione meaSelect Psalms 108:5

6constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eiusSelect Psalms 108:6

7cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatumSelect Psalms 108:7

8fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alterSelect Psalms 108:8

9fiant filii eius orfani et uxor eius viduaSelect Psalms 108:9

10nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suisSelect Psalms 108:10

11scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eiusSelect Psalms 108:11

12non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eiusSelect Psalms 108:12

13fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eiusSelect Psalms 108:13

14in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleaturSelect Psalms 108:14

15fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorumSelect Psalms 108:15

16pro eo quod non est recordatus facere misericordiamSelect Psalms 108:16

17et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificareSelect Psalms 108:17

18et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eiusSelect Psalms 108:18

19fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingiturSelect Psalms 108:19

20hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meamSelect Psalms 108:20

21et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera meSelect Psalms 108:21

22quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra meSelect Psalms 108:22

23sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustaeSelect Psalms 108:23

24genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleumSelect Psalms 108:24

25et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita suaSelect Psalms 108:25

26adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuamSelect Psalms 108:26

27et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eamSelect Psalms 108:27

28maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabiturSelect Psalms 108:28

29induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione suaSelect Psalms 108:29

30confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eumSelect Psalms 108:30

31quia adstitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meamSelect Psalms 108:31

Next: Psalms 109Continue reading

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Psalms

Selected verses

Tap another verse to select a range.