Psalms 117
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
1Confitemini Domino quoniam bonusquoniam in saeculum misericordia eiusSelect Psalms 117:1
alleluia
2dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eiusSelect Psalms 117:2
3dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eiusSelect Psalms 117:3
4dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eiusSelect Psalms 117:4
5de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem DominusSelect Psalms 117:5
6Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homoSelect Psalms 117:6
7Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meosSelect Psalms 117:7
8bonum est confidere in Domino quam confidere in homineSelect Psalms 117:8
9bonum est sperare in Domino quam sperare in principibusSelect Psalms 117:9
10omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eosSelect Psalms 117:10
11circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini ※quia: ultus sum in eosSelect Psalms 117:11
12circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eosSelect Psalms 117:12
13inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit meSelect Psalms 117:13
14fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutemSelect Psalms 117:14
15vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorumSelect Psalms 117:15
16dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutemSelect Psalms 117:16
17non moriar sed vivam et narrabo opera DominiSelect Psalms 117:17
18castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit meSelect Psalms 117:18
19aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor DominoSelect Psalms 117:19
20haec porta Domini iusti intrabunt in eamSelect Psalms 117:20
21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutemSelect Psalms 117:21
22lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguliSelect Psalms 117:22
23a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostrisSelect Psalms 117:23
24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in eaSelect Psalms 117:24
25o Domine salvum fac o Domine prosperareSelect Psalms 117:25
26benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo DominiSelect Psalms 117:26
27Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altarisSelect Psalms 117:27
28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus ÷es tu: et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutemSelect Psalms 117:28
29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eiusSelect Psalms 117:29
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society