Skip to content
Church.wiki

Psalms 13

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

1 Dixit insipiens in corde suo non est Deuscorrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis ÷suis:non est qui faciat bonum ÷non est usque ad unum:

2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens ÷aut: requirens Deum

3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum ÷sepulchrum patens est guttur eorum ÷linguis suis dolose agebant ÷venenum aspidum sub labiis eorum ÷quorum os maledictione et amaritudine plenum est ÷veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ÷contritio et infelicitas in viis eorum ÷et viam pacis non cognoverunt ÷non est timor Dei ante oculos eorum:

4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis

5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ÷ubi non erat timor:

6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est

7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

About this translation

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · Latin

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Used under license from the Korean Bible Society · Translation source

© 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart