Psalms 138
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
in finem David psalmus
2Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meamSelect Psalms 138:2
3intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigastiSelect Psalms 138:3
4et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua meaSelect Psalms 138:4
5ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuamSelect Psalms 138:5
6mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eamSelect Psalms 138:6
7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiamSelect Psalms 138:7
8si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum adesSelect Psalms 138:8
9si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis marisSelect Psalms 138:9
10etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tuaSelect Psalms 138:10
11et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meisSelect Psalms 138:11
12quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eiusSelect Psalms 138:12
13quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meaeSelect Psalms 138:13
14confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimisSelect Psalms 138:14
15non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terraeSelect Psalms 138:15
16inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eisSelect Psalms 138:16
17mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorumSelect Psalms 138:17
18dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecumSelect Psalms 138:18
19si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a meSelect Psalms 138:19
20quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuasSelect Psalms 138:20
21nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebamSelect Psalms 138:21
22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihiSelect Psalms 138:22
23proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas measSelect Psalms 138:23
24et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeternaSelect Psalms 138:24
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society