Skip to content
Church.wiki
Psalms

Psalms 141

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Translation: VULA
Start reading

intellectus David cum esset in spelunca oratio

2Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sumSelect Psalms 141:2

3effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntioSelect Psalms 141:3

4in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihiSelect Psalms 141:4

5considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meamSelect Psalms 141:5

6clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventiumSelect Psalms 141:6

7intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super meSelect Psalms 141:7

8educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihiSelect Psalms 141:8

Next: Psalms 142Continue reading

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Psalms

Selected verses

Tap another verse to select a range.