Psalms 143
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Translation: VULA
1Benedictus Dominus Deus meusqui docet manus meas ad proeliumdigitos meos ad bellumSelect Psalms 143:1
David adversus Goliad
2misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub meSelect Psalms 143:2
3Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eumSelect Psalms 143:3
4homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereuntSelect Psalms 143:4
5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabuntSelect Psalms 143:5
6fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eosSelect Psalms 143:6
7emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorumSelect Psalms 143:7
8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatisSelect Psalms 143:8
9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibiSelect Psalms 143:9
10qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio malignoSelect Psalms 143:10
11eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatisSelect Psalms 143:11
12quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templiSelect Psalms 143:12
13promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suisSelect Psalms 143:13
14boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorumSelect Psalms 143:14
15beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eiusSelect Psalms 143:15
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society