Psalms 145
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
1 (not in this translation)
2 Lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
3 in filiis hominum quibus non est salus
4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
About this translation
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · Latin
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Used under license from the Korean Bible Society · Translation source
© 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart