Skip to content
Church.wiki
Psalms

Psalms 51

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Translation: VULA
Start reading

in finem intellectus David cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

3Quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitateSelect Psalms 51:3

4tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolumSelect Psalms 51:4

5dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalmaSelect Psalms 51:5

6dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosamSelect Psalms 51:6

7propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalmaSelect Psalms 51:7

8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicentSelect Psalms 51:8

9ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate suaSelect Psalms 51:9

10ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculiSelect Psalms 51:10

11confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorumSelect Psalms 51:11

Next: Psalms 52Continue reading

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) (VULA) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Psalms

Selected verses

Tap another verse to select a range.