Galatians 2
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.Select Galatians 2:1
2Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.Select Galatians 2:2
3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :Select Galatians 2:3
4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.Select Galatians 2:4
5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :Select Galatians 2:5
6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.Select Galatians 2:6
7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionisSelect Galatians 2:7
8(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :Select Galatians 2:8
9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :Select Galatians 2:9
10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.Select Galatians 2:10
11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.Select Galatians 2:11
12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.Select Galatians 2:12
13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.Select Galatians 2:13
14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?Select Galatians 2:14
15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.Select Galatians 2:15
16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.Select Galatians 2:16
17Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.Select Galatians 2:17
18Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.Select Galatians 2:18
19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.Select Galatians 2:19
20Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.Select Galatians 2:20
21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.Select Galatians 2:21
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation