Galatians 4
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :Select Galatians 4:1
2sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :Select Galatians 4:2
3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.Select Galatians 4:3
4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,Select Galatians 4:4
5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.Select Galatians 4:5
6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.Select Galatians 4:6
7Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.Select Galatians 4:7
8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.Select Galatians 4:8
9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?Select Galatians 4:9
10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.Select Galatians 4:10
11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.Select Galatians 4:11
12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.Select Galatians 4:12
13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne meaSelect Galatians 4:13
14non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.Select Galatians 4:14
15Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.Select Galatians 4:15
16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?Select Galatians 4:16
17Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.Select Galatians 4:17
18Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.Select Galatians 4:18
19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :Select Galatians 4:19
20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.Select Galatians 4:20
21Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?Select Galatians 4:21
22Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.Select Galatians 4:22
23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :Select Galatians 4:23
24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :Select Galatians 4:24
25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.Select Galatians 4:25
26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.Select Galatians 4:26
27Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.Select Galatians 4:27
28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.Select Galatians 4:28
29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.Select Galatians 4:29
30Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.Select Galatians 4:30
31Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.Select Galatians 4:31
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation