Galatians 5
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.Select Galatians 5:1
2Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.Select Galatians 5:2
3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.Select Galatians 5:3
4Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.Select Galatians 5:4
5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.Select Galatians 5:5
6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.Select Galatians 5:6
7Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?Select Galatians 5:7
8persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.Select Galatians 5:8
9Modicum fermentum totam massam corrumpit.Select Galatians 5:9
10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.Select Galatians 5:10
11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.Select Galatians 5:11
12Utinam et abscindantur qui vos conturbant.Select Galatians 5:12
13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.Select Galatians 5:13
14Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.Select Galatians 5:14
15Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.Select Galatians 5:15
16Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.Select Galatians 5:16
17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.Select Galatians 5:17
18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.Select Galatians 5:18
19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,Select Galatians 5:19
20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,Select Galatians 5:20
21invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.Select Galatians 5:21
22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,Select Galatians 5:22
23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.Select Galatians 5:23
24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.Select Galatians 5:24
25Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.Select Galatians 5:25
26Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.Select Galatians 5:26
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation