Skip to content
Church.wiki
Galatians

Galatians 6

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.Select Galatians 6:1

2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.Select Galatians 6:2

3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.Select Galatians 6:3

4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.Select Galatians 6:4

5Unusquisque enim onus suum portabit.Select Galatians 6:5

6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.Select Galatians 6:6

7Nolite errare : Deus non irridetur.Select Galatians 6:7

8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.Select Galatians 6:8

9Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.Select Galatians 6:9

10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.Select Galatians 6:10

11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.Select Galatians 6:11

12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.Select Galatians 6:12

13Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.Select Galatians 6:13

14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.Select Galatians 6:14

15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.Select Galatians 6:15

16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.Select Galatians 6:16

17De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.Select Galatians 6:17

18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.Select Galatians 6:18

Next: Ephesians 1Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Galatians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.