1 Corinthians 11
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.Select 1 Corinthians 11:1
2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.Select 1 Corinthians 11:2
3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.Select 1 Corinthians 11:3
4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.Select 1 Corinthians 11:4
5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.Select 1 Corinthians 11:5
6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.Select 1 Corinthians 11:6
7Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.Select 1 Corinthians 11:7
8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.Select 1 Corinthians 11:8
9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.Select 1 Corinthians 11:9
10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.Select 1 Corinthians 11:10
11Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.Select 1 Corinthians 11:11
12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.Select 1 Corinthians 11:12
13Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?Select 1 Corinthians 11:13
14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :Select 1 Corinthians 11:14
15mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.Select 1 Corinthians 11:15
16Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.Select 1 Corinthians 11:16
17Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.Select 1 Corinthians 11:17
18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.Select 1 Corinthians 11:18
19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.Select 1 Corinthians 11:19
20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.Select 1 Corinthians 11:20
21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.Select 1 Corinthians 11:21
22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.Select 1 Corinthians 11:22
23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,Select 1 Corinthians 11:23
24et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.Select 1 Corinthians 11:24
25Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.Select 1 Corinthians 11:25
26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.Select 1 Corinthians 11:26
27Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.Select 1 Corinthians 11:27
28Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.Select 1 Corinthians 11:28
29Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.Select 1 Corinthians 11:29
30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.Select 1 Corinthians 11:30
31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.Select 1 Corinthians 11:31
32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.Select 1 Corinthians 11:32
33Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.Select 1 Corinthians 11:33
34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.Select 1 Corinthians 11:34
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation