Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 12

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.Select 1 Corinthians 12:1

2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.Select 1 Corinthians 12:2

3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.Select 1 Corinthians 12:3

4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :Select 1 Corinthians 12:4

5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :Select 1 Corinthians 12:5

6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.Select 1 Corinthians 12:6

7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.Select 1 Corinthians 12:7

8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :Select 1 Corinthians 12:8

9alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :Select 1 Corinthians 12:9

10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.Select 1 Corinthians 12:10

11Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.Select 1 Corinthians 12:11

12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.Select 1 Corinthians 12:12

13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.Select 1 Corinthians 12:13

14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.Select 1 Corinthians 12:14

15Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?Select 1 Corinthians 12:15

16Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?Select 1 Corinthians 12:16

17Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?Select 1 Corinthians 12:17

18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.Select 1 Corinthians 12:18

19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?Select 1 Corinthians 12:19

20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.Select 1 Corinthians 12:20

21Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.Select 1 Corinthians 12:21

22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :Select 1 Corinthians 12:22

23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.Select 1 Corinthians 12:23

24Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,Select 1 Corinthians 12:24

25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.Select 1 Corinthians 12:25

26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.Select 1 Corinthians 12:26

27Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.Select 1 Corinthians 12:27

28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.Select 1 Corinthians 12:28

29Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?Select 1 Corinthians 12:29

30numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?Select 1 Corinthians 12:30

31Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.Select 1 Corinthians 12:31

Next: 1 Corinthians 13Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.