Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 13

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.Select 1 Corinthians 13:1

2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.Select 1 Corinthians 13:2

3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.Select 1 Corinthians 13:3

4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,Select 1 Corinthians 13:4

5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,Select 1 Corinthians 13:5

6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :Select 1 Corinthians 13:6

7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.Select 1 Corinthians 13:7

8Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.Select 1 Corinthians 13:8

9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.Select 1 Corinthians 13:9

10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.Select 1 Corinthians 13:10

11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.Select 1 Corinthians 13:11

12Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.Select 1 Corinthians 13:12

13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.Select 1 Corinthians 13:13

Next: 1 Corinthians 14Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.