1 Corinthians 16
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.Select 1 Corinthians 16:1
2Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.Select 1 Corinthians 16:2
3Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.Select 1 Corinthians 16:3
4Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.Select 1 Corinthians 16:4
5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.Select 1 Corinthians 16:5
6Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.Select 1 Corinthians 16:6
7Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.Select 1 Corinthians 16:7
8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.Select 1 Corinthians 16:8
9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.Select 1 Corinthians 16:9
10Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.Select 1 Corinthians 16:10
11Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.Select 1 Corinthians 16:11
12De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.Select 1 Corinthians 16:12
13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.Select 1 Corinthians 16:13
14Omnia vestra in caritate fiant.Select 1 Corinthians 16:14
15Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :Select 1 Corinthians 16:15
16ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.Select 1 Corinthians 16:16
17Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :Select 1 Corinthians 16:17
18refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.Select 1 Corinthians 16:18
19Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.Select 1 Corinthians 16:19
20Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.Select 1 Corinthians 16:20
21Salutatio, mea manu Pauli.Select 1 Corinthians 16:21
22Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.Select 1 Corinthians 16:22
23Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.Select 1 Corinthians 16:23
24Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.Select 1 Corinthians 16:24
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation