Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 5

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.Select 1 Corinthians 5:1

2Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.Select 1 Corinthians 5:2

3Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,Select 1 Corinthians 5:3

4in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,Select 1 Corinthians 5:4

5tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.Select 1 Corinthians 5:5

6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?Select 1 Corinthians 5:6

7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.Select 1 Corinthians 5:7

8Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis.Select 1 Corinthians 5:8

9Scripsi vobis in epistola : Ne commisceamini fornicariis :Select 1 Corinthians 5:9

10non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.Select 1 Corinthians 5:10

11Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.Select 1 Corinthians 5:11

12Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?Select 1 Corinthians 5:12

13nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.Select 1 Corinthians 5:13

Next: 1 Corinthians 6Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.