Skip to content
Church.wiki
2 Corinthians

2 Corinthians 12

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.Select 2 Corinthians 12:1

2Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.Select 2 Corinthians 12:2

3Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :Select 2 Corinthians 12:3

4quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.Select 2 Corinthians 12:4

5Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.Select 2 Corinthians 12:5

6Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.Select 2 Corinthians 12:6

7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.Select 2 Corinthians 12:7

8Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :Select 2 Corinthians 12:8

9et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.Select 2 Corinthians 12:9

10Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.Select 2 Corinthians 12:10

11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :Select 2 Corinthians 12:11

12signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.Select 2 Corinthians 12:12

13Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.Select 2 Corinthians 12:13

14Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.Select 2 Corinthians 12:14

15Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.Select 2 Corinthians 12:15

16Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.Select 2 Corinthians 12:16

17Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?Select 2 Corinthians 12:17

18Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?Select 2 Corinthians 12:18

19Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram.Select 2 Corinthians 12:19

20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :Select 2 Corinthians 12:20

21ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.Select 2 Corinthians 12:21

Next: 2 Corinthians 13Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.