2 Corinthians 2
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.Select 2 Corinthians 2:1
2Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?Select 2 Corinthians 2:2
3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.Select 2 Corinthians 2:3
4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.Select 2 Corinthians 2:4
5Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.Select 2 Corinthians 2:5
6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :Select 2 Corinthians 2:6
7ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.Select 2 Corinthians 2:7
8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.Select 2 Corinthians 2:8
9Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.Select 2 Corinthians 2:9
10Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,Select 2 Corinthians 2:10
11ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.Select 2 Corinthians 2:11
12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,Select 2 Corinthians 2:12
13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.Select 2 Corinthians 2:13
14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :Select 2 Corinthians 2:14
15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :Select 2 Corinthians 2:15
16aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?Select 2 Corinthians 2:16
17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.Select 2 Corinthians 2:17
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation