2 Corinthians 3
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?Select 2 Corinthians 3:1
2Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :Select 2 Corinthians 3:2
3manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.Select 2 Corinthians 3:3
4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :Select 2 Corinthians 3:4
5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :Select 2 Corinthians 3:5
6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.Select 2 Corinthians 3:6
7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :Select 2 Corinthians 3:7
8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?Select 2 Corinthians 3:8
9Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.Select 2 Corinthians 3:9
10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.Select 2 Corinthians 3:10
11Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.Select 2 Corinthians 3:11
12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :Select 2 Corinthians 3:12
13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,Select 2 Corinthians 3:13
14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),Select 2 Corinthians 3:14
15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.Select 2 Corinthians 3:15
16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.Select 2 Corinthians 3:16
17Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.Select 2 Corinthians 3:17
18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.Select 2 Corinthians 3:18
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation