2 Corinthians 4
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,Select 2 Corinthians 4:1
2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.Select 2 Corinthians 4:2
3Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :Select 2 Corinthians 4:3
4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.Select 2 Corinthians 4:4
5Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :Select 2 Corinthians 4:5
6quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.Select 2 Corinthians 4:6
7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.Select 2 Corinthians 4:7
8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :Select 2 Corinthians 4:8
9persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :Select 2 Corinthians 4:9
10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.Select 2 Corinthians 4:10
11Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.Select 2 Corinthians 4:11
12Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.Select 2 Corinthians 4:12
13Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :Select 2 Corinthians 4:13
14scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.Select 2 Corinthians 4:14
15Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.Select 2 Corinthians 4:15
16Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.Select 2 Corinthians 4:16
17Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,Select 2 Corinthians 4:17
18non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.Select 2 Corinthians 4:18
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation