Skip to content
Church.wiki
2 Corinthians

2 Corinthians 8

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :Select 2 Corinthians 8:1

2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :Select 2 Corinthians 8:2

3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,Select 2 Corinthians 8:3

4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.Select 2 Corinthians 8:4

5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,Select 2 Corinthians 8:5

6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.Select 2 Corinthians 8:6

7Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.Select 2 Corinthians 8:7

8Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.Select 2 Corinthians 8:8

9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.Select 2 Corinthians 8:9

10Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :Select 2 Corinthians 8:10

11nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.Select 2 Corinthians 8:11

12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.Select 2 Corinthians 8:12

13Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.Select 2 Corinthians 8:13

14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :Select 2 Corinthians 8:14

15Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.Select 2 Corinthians 8:15

16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,Select 2 Corinthians 8:16

17quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.Select 2 Corinthians 8:17

18Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :Select 2 Corinthians 8:18

19non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :Select 2 Corinthians 8:19

20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.Select 2 Corinthians 8:20

21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.Select 2 Corinthians 8:21

22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,Select 2 Corinthians 8:22

23sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.Select 2 Corinthians 8:23

24Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.Select 2 Corinthians 8:24

Next: 2 Corinthians 9Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.