Colossians 4
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.Select Colossians 4:1
2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :Select Colossians 4:2
3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),Select Colossians 4:3
4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.Select Colossians 4:4
5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.Select Colossians 4:5
6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.Select Colossians 4:6
7Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :Select Colossians 4:7
8quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,Select Colossians 4:8
9cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.Select Colossians 4:9
10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :Select Colossians 4:10
11et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.Select Colossians 4:11
12Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.Select Colossians 4:12
13Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.Select Colossians 4:13
14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.Select Colossians 4:14
15Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.Select Colossians 4:15
16Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.Select Colossians 4:16
17Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.Select Colossians 4:17
18Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.Select Colossians 4:18
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation