Skip to content
Church.wiki

Nahum Chapter 2 Vulgata Clementina

Minor prophets · Nahum · Vulgata Clementina · 13 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

나훔 2장은 앗수르의 수도 니느웨가 적군에게 포위되어 함락되고 약탈당하는 장면을 생생한 시로 그린 예언이다. 사자 굴 비유와 여호와의 심판 선언으로 끝난다.

Jump to verse

2Nahum · Vulgata Clementina
1Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
2Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
3Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
4In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
5Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.
6Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
7Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
8Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur.
9Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
10Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
11Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat ?
12Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
13Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

13 verses in this chapter
2 / 3 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

More