Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 12

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.Select Luke 12:1

2Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur.Select Luke 12:2

3Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.Select Luke 12:3

4Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.Select Luke 12:4

5Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete.Select Luke 12:5

6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?Select Luke 12:6

7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.Select Luke 12:7

8Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :Select Luke 12:8

9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.Select Luke 12:9

10Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.Select Luke 12:10

11Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.Select Luke 12:11

12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.Select Luke 12:12

13Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.Select Luke 12:13

14At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?Select Luke 12:14

15Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.Select Luke 12:15

16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :Select Luke 12:16

17et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?Select Luke 12:17

18Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,Select Luke 12:18

19et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.Select Luke 12:19

20Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?Select Luke 12:20

21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.Select Luke 12:21

22Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.Select Luke 12:22

23Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.Select Luke 12:23

24Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?Select Luke 12:24

25Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?Select Luke 12:25

26Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?Select Luke 12:26

27Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.Select Luke 12:27

28Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillæ fidei ?Select Luke 12:28

29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :Select Luke 12:29

30hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.Select Luke 12:30

31Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.Select Luke 12:31

32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.Select Luke 12:32

33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.Select Luke 12:33

34Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.Select Luke 12:34

35Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,Select Luke 12:35

36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.Select Luke 12:36

37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.Select Luke 12:37

38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.Select Luke 12:38

39Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.Select Luke 12:39

40Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.Select Luke 12:40

41Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?Select Luke 12:41

42Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?Select Luke 12:42

43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.Select Luke 12:43

44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.Select Luke 12:44

45Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :Select Luke 12:45

46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.Select Luke 12:46

47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :Select Luke 12:47

48qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.Select Luke 12:48

49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?Select Luke 12:49

50Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?Select Luke 12:50

51Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :Select Luke 12:51

52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tresSelect Luke 12:52

53dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.Select Luke 12:53

54Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.Select Luke 12:54

55Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit : et fit.Select Luke 12:55

56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?Select Luke 12:56

57quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?Select Luke 12:57

58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.Select Luke 12:58

59Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.Select Luke 12:59

Next: Luke 13Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.