Luke 13
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.Select Luke 13:1
2Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?Select Luke 13:2
3Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.Select Luke 13:3
4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?Select Luke 13:4
5Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.Select Luke 13:5
6Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.Select Luke 13:6
7Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?Select Luke 13:7
8At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,Select Luke 13:8
9et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.Select Luke 13:9
10Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.Select Luke 13:10
11Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.Select Luke 13:11
12Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.Select Luke 13:12
13Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.Select Luke 13:13
14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.Select Luke 13:14
15Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ?Select Luke 13:15
16Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?Select Luke 13:16
17Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.Select Luke 13:17
18Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ?Select Luke 13:18
19Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.Select Luke 13:19
20Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?Select Luke 13:20
21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.Select Luke 13:21
22Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.Select Luke 13:22
23Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :Select Luke 13:23
24Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.Select Luke 13:24
25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :Select Luke 13:25
26tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.Select Luke 13:26
27Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.Select Luke 13:27
28Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.Select Luke 13:28
29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.Select Luke 13:29
30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.Select Luke 13:30
31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.Select Luke 13:31
32Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.Select Luke 13:32
33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.Select Luke 13:33
34Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?Select Luke 13:34
35Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.Select Luke 13:35
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation