Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 15

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.Select Luke 15:1

2Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.Select Luke 15:2

3Et ait ad illos parabolam istam dicens :Select Luke 15:3

4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?Select Luke 15:4

5Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :Select Luke 15:5

6et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.Select Luke 15:6

7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.Select Luke 15:7

8Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?Select Luke 15:8

9Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.Select Luke 15:9

10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.Select Luke 15:10

11Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :Select Luke 15:11

12et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.Select Luke 15:12

13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.Select Luke 15:13

14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.Select Luke 15:14

15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.Select Luke 15:15

16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.Select Luke 15:16

17In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !Select Luke 15:17

18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :Select Luke 15:18

19jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.Select Luke 15:19

20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.Select Luke 15:20

21Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.Select Luke 15:21

22Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :Select Luke 15:22

23et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :Select Luke 15:23

24quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.Select Luke 15:24

25Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :Select Luke 15:25

26et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.Select Luke 15:26

27Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.Select Luke 15:27

28Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.Select Luke 15:28

29At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.Select Luke 15:29

30Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.Select Luke 15:30

31At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :Select Luke 15:31

32epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.Select Luke 15:32

Next: Luke 16Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.