Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 2

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.Select Luke 2:1

2Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :Select Luke 2:2

3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.Select Luke 2:3

4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,Select Luke 2:4

5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.Select Luke 2:5

6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.Select Luke 2:6

7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.Select Luke 2:7

8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.Select Luke 2:8

9Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.Select Luke 2:9

10Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :Select Luke 2:10

11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.Select Luke 2:11

12Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.Select Luke 2:12

13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :Select Luke 2:13

14Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.Select Luke 2:14

15Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.Select Luke 2:15

16Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.Select Luke 2:16

17Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.Select Luke 2:17

18Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.Select Luke 2:18

19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.Select Luke 2:19

20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.Select Luke 2:20

21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.Select Luke 2:21

22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,Select Luke 2:22

23sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :Select Luke 2:23

24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.Select Luke 2:24

25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.Select Luke 2:25

26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.Select Luke 2:26

27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,Select Luke 2:27

28et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :Select Luke 2:28

29Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :Select Luke 2:29

30quia viderunt oculi mei salutare tuum,Select Luke 2:30

31quod parasti ante faciem omnium populorum :Select Luke 2:31

32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.Select Luke 2:32

33Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.Select Luke 2:33

34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :Select Luke 2:34

35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.Select Luke 2:35

36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.Select Luke 2:36

37Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.Select Luke 2:37

38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.Select Luke 2:38

39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.Select Luke 2:39

40Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.Select Luke 2:40

41Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.Select Luke 2:41

42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,Select Luke 2:42

43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.Select Luke 2:43

44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.Select Luke 2:44

45Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.Select Luke 2:45

46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.Select Luke 2:46

47Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.Select Luke 2:47

48Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.Select Luke 2:48

49Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?Select Luke 2:49

50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.Select Luke 2:50

51Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.Select Luke 2:51

52Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.Select Luke 2:52

Next: Luke 3Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.