Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 20

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,Select Luke 20:1

2et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?Select Luke 20:2

3Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :Select Luke 20:3

4baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?Select Luke 20:4

5At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?Select Luke 20:5

6Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.Select Luke 20:6

7Et responderunt se nescire unde esset.Select Luke 20:7

8Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.Select Luke 20:8

9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.Select Luke 20:9

10Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.Select Luke 20:10

11Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.Select Luke 20:11

12Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.Select Luke 20:12

13Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.Select Luke 20:13

14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.Select Luke 20:14

15Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?Select Luke 20:15

16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.Select Luke 20:16

17Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?Select Luke 20:17

18Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.Select Luke 20:18

19Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.Select Luke 20:19

20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.Select Luke 20:20

21Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.Select Luke 20:21

22Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?Select Luke 20:22

23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?Select Luke 20:23

24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.Select Luke 20:24

25Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.Select Luke 20:25

26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.Select Luke 20:26

27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,Select Luke 20:27

28dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.Select Luke 20:28

29Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.Select Luke 20:29

30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.Select Luke 20:30

31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.Select Luke 20:31

32Novissime omnium mortua est et mulier.Select Luke 20:32

33In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.Select Luke 20:33

34Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :Select Luke 20:34

35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :Select Luke 20:35

36neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.Select Luke 20:36

37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.Select Luke 20:37

38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.Select Luke 20:38

39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.Select Luke 20:39

40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.Select Luke 20:40

41Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?Select Luke 20:41

42et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,Select Luke 20:42

43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.Select Luke 20:43

44David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?Select Luke 20:44

45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :Select Luke 20:45

46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,Select Luke 20:46

47qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.Select Luke 20:47

Next: Luke 21Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.