Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 22

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :Select Luke 22:1

2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.Select Luke 22:2

3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :Select Luke 22:3

4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.Select Luke 22:4

5Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.Select Luke 22:5

6Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.Select Luke 22:6

7Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.Select Luke 22:7

8Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.Select Luke 22:8

9At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?Select Luke 22:9

10Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,Select Luke 22:10

11et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?Select Luke 22:11

12Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.Select Luke 22:12

13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.Select Luke 22:13

14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.Select Luke 22:14

15Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.Select Luke 22:15

16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.Select Luke 22:16

17Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.Select Luke 22:17

18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.Select Luke 22:18

19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.Select Luke 22:19

20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.Select Luke 22:20

21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.Select Luke 22:21

22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.Select Luke 22:22

23Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.Select Luke 22:23

24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.Select Luke 22:24

25Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.Select Luke 22:25

26Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.Select Luke 22:26

27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :Select Luke 22:27

28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.Select Luke 22:28

29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,Select Luke 22:29

30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.Select Luke 22:30

31Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :Select Luke 22:31

32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.Select Luke 22:32

33Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.Select Luke 22:33

34At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :Select Luke 22:34

35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?Select Luke 22:35

36At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.Select Luke 22:36

37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.Select Luke 22:37

38At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.Select Luke 22:38

39Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.Select Luke 22:39

40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.Select Luke 22:40

41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,Select Luke 22:41

42dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.Select Luke 22:42

43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.Select Luke 22:43

44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.Select Luke 22:44

45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.Select Luke 22:45

46Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.Select Luke 22:46

47Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.Select Luke 22:47

48Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?Select Luke 22:48

49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?Select Luke 22:49

50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.Select Luke 22:50

51Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.Select Luke 22:51

52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?Select Luke 22:52

53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.Select Luke 22:53

54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.Select Luke 22:54

55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.Select Luke 22:55

56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.Select Luke 22:56

57At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.Select Luke 22:57

58Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.Select Luke 22:58

59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.Select Luke 22:59

60Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.Select Luke 22:60

61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.Select Luke 22:61

62Et egressus foras Petrus flevit amare.Select Luke 22:62

63Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.Select Luke 22:63

64Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?Select Luke 22:64

65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.Select Luke 22:65

66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.Select Luke 22:66

67Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :Select Luke 22:67

68si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.Select Luke 22:68

69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.Select Luke 22:69

70Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.Select Luke 22:70

71At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.Select Luke 22:71

Next: Luke 23Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.