Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 24

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :Select Luke 24:1

2et invenerunt lapidem revolutum a monumento.Select Luke 24:2

3Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.Select Luke 24:3

4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.Select Luke 24:4

5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?Select Luke 24:5

6non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,Select Luke 24:6

7dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.Select Luke 24:7

8Et recordatæ sunt verborum ejus.Select Luke 24:8

9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.Select Luke 24:9

10Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.Select Luke 24:10

11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.Select Luke 24:11

12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.Select Luke 24:12

13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.Select Luke 24:13

14Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.Select Luke 24:14

15Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :Select Luke 24:15

16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.Select Luke 24:16

17Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?Select Luke 24:17

18Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?Select Luke 24:18

19Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :Select Luke 24:19

20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :Select Luke 24:20

21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.Select Luke 24:21

22Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,Select Luke 24:22

23et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.Select Luke 24:23

24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.Select Luke 24:24

25Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !Select Luke 24:25

26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?Select Luke 24:26

27Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.Select Luke 24:27

28Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.Select Luke 24:28

29Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.Select Luke 24:29

30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.Select Luke 24:30

31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.Select Luke 24:31

32Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?Select Luke 24:32

33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,Select Luke 24:33

34dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.Select Luke 24:34

35Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.Select Luke 24:35

36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.Select Luke 24:36

37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.Select Luke 24:37

38Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?Select Luke 24:38

39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.Select Luke 24:39

40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.Select Luke 24:40

41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?Select Luke 24:41

42At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.Select Luke 24:42

43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.Select Luke 24:43

44Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.Select Luke 24:44

45Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,Select Luke 24:45

46et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :Select Luke 24:46

47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.Select Luke 24:47

48Vos autem testes estis horum.Select Luke 24:48

49Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.Select Luke 24:49

50Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.Select Luke 24:50

51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.Select Luke 24:51

52Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :Select Luke 24:52

53et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.Select Luke 24:53

Next: John 1Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.