Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 7

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.Select Luke 7:1

2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.Select Luke 7:2

3Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.Select Luke 7:3

4At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :Select Luke 7:4

5diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.Select Luke 7:5

6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :Select Luke 7:6

7propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.Select Luke 7:7

8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.Select Luke 7:8

9Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.Select Luke 7:9

10Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.Select Luke 7:10

11Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.Select Luke 7:11

12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.Select Luke 7:12

13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.Select Luke 7:13

14Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.Select Luke 7:14

15Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.Select Luke 7:15

16Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.Select Luke 7:16

17Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.Select Luke 7:17

18Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.Select Luke 7:18

19Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?Select Luke 7:19

20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?Select Luke 7:20

21(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)Select Luke 7:21

22Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :Select Luke 7:22

23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.Select Luke 7:23

24Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?Select Luke 7:24

25Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.Select Luke 7:25

26Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :Select Luke 7:26

27hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.Select Luke 7:27

28Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.Select Luke 7:28

29Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.Select Luke 7:29

30Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.Select Luke 7:30

31Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?Select Luke 7:31

32Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.Select Luke 7:32

33Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.Select Luke 7:33

34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.Select Luke 7:34

35Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.Select Luke 7:35

36Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.Select Luke 7:36

37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :Select Luke 7:37

38et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.Select Luke 7:38

39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.Select Luke 7:39

40Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.Select Luke 7:40

41Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.Select Luke 7:41

42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?Select Luke 7:42

43Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.Select Luke 7:43

44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.Select Luke 7:44

45Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.Select Luke 7:45

46Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.Select Luke 7:46

47Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.Select Luke 7:47

48Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.Select Luke 7:48

49Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?Select Luke 7:49

50Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.Select Luke 7:50

Next: Luke 8Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.