Skip to content
Church.wiki
Nehemiah

Nehemiah 12

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,Select Nehemiah 12:1

2Amaria, Melluch, Hattus,Select Nehemiah 12:2

3Sebenias, Rheum, Merimuth,Select Nehemiah 12:3

4Addo, Genthon, Abia,Select Nehemiah 12:4

5Miamin, Madia, Belga,Select Nehemiah 12:5

6Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,Select Nehemiah 12:6

7Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.Select Nehemiah 12:7

8Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :Select Nehemiah 12:8

9et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.Select Nehemiah 12:9

10Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,Select Nehemiah 12:10

11et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.Select Nehemiah 12:11

12In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :Select Nehemiah 12:12

13Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :Select Nehemiah 12:13

14Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :Select Nehemiah 12:14

15Haram, Edna : Maraioth, Helci :Select Nehemiah 12:15

16Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :Select Nehemiah 12:16

17Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :Select Nehemiah 12:17

18Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :Select Nehemiah 12:18

19Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :Select Nehemiah 12:19

20Sellai, Celai : Amoc, Heber :Select Nehemiah 12:20

21Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.Select Nehemiah 12:21

22Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.Select Nehemiah 12:22

23Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.Select Nehemiah 12:23

24Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.Select Nehemiah 12:24

25Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.Select Nehemiah 12:25

26Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.Select Nehemiah 12:26

27In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.Select Nehemiah 12:27

28Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,Select Nehemiah 12:28

29et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.Select Nehemiah 12:29

30Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.Select Nehemiah 12:30

31Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.Select Nehemiah 12:31

32Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,Select Nehemiah 12:32

33et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.Select Nehemiah 12:33

34Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,Select Nehemiah 12:34

35et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.Select Nehemiah 12:35

36Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.Select Nehemiah 12:36

37Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,Select Nehemiah 12:37

38et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiæ,Select Nehemiah 12:38

39steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.Select Nehemiah 12:39

40Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,Select Nehemiah 12:40

41et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus :Select Nehemiah 12:41

42et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.Select Nehemiah 12:42

43Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.Select Nehemiah 12:43

44Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,Select Nehemiah 12:44

45quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.Select Nehemiah 12:45

46Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.Select Nehemiah 12:46

Next: Nehemiah 13Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Nehemiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.