Daniel 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :Select Daniel 1:1
2et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.Select Daniel 1:2
3Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,Select Daniel 1:3
4pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.Select Daniel 1:4
5Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.Select Daniel 1:5
6Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.Select Daniel 1:6
7Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.Select Daniel 1:7
8Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.Select Daniel 1:8
9Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.Select Daniel 1:9
10Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.Select Daniel 1:10
11Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :Select Daniel 1:11
12Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :Select Daniel 1:12
13et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.Select Daniel 1:13
14Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.Select Daniel 1:14
15Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.Select Daniel 1:15
16Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.Select Daniel 1:16
17Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.Select Daniel 1:17
18Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.Select Daniel 1:18
19Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.Select Daniel 1:19
20Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.Select Daniel 1:20
21Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.Select Daniel 1:21
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain