Daniel 14
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.Select Daniel 14:1
2Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.Select Daniel 14:2
3Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?Select Daniel 14:3
4Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.Select Daniel 14:4
5Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?Select Daniel 14:5
6Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.Select Daniel 14:6
7Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.Select Daniel 14:7
8Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.Select Daniel 14:8
9Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.Select Daniel 14:9
10Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :Select Daniel 14:10
11et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.Select Daniel 14:11
12Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.Select Daniel 14:12
13Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.Select Daniel 14:13
14Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.Select Daniel 14:14
15Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.Select Daniel 14:15
16Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.Select Daniel 14:16
17Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.Select Daniel 14:17
18Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hæc.Select Daniel 14:18
19Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.Select Daniel 14:19
20Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.Select Daniel 14:20
21Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.Select Daniel 14:21
22Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.Select Daniel 14:22
23Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.Select Daniel 14:23
24Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.Select Daniel 14:24
25Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.Select Daniel 14:25
26Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.Select Daniel 14:26
27Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.Select Daniel 14:27
28Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.Select Daniel 14:28
29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.Select Daniel 14:29
30Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.Select Daniel 14:30
31Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.Select Daniel 14:31
32Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.Select Daniel 14:32
33Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.Select Daniel 14:33
34Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.Select Daniel 14:34
35Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.Select Daniel 14:35
36Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.Select Daniel 14:36
37Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.Select Daniel 14:37
38Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.Select Daniel 14:38
39Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.Select Daniel 14:39
40Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.Select Daniel 14:40
41Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.Select Daniel 14:41
42Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.Select Daniel 14:42
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain