1 Thessalonians 3
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :Select 1 Thessalonians 3:1
2et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :Select 1 Thessalonians 3:2
3ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.Select 1 Thessalonians 3:3
4Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.Select 1 Thessalonians 3:4
5Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.Select 1 Thessalonians 3:5
6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :Select 1 Thessalonians 3:6
7ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,Select 1 Thessalonians 3:7
8quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.Select 1 Thessalonians 3:8
9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,Select 1 Thessalonians 3:9
10nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ ?Select 1 Thessalonians 3:10
11Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.Select 1 Thessalonians 3:11
12Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :Select 1 Thessalonians 3:12
13ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.Select 1 Thessalonians 3:13
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation